monumenta.ch > Ambrosius > 54 > 73 > quam Damasus habito Romae concilio damnavit. > ubk4°Ms.theol.26.9 > uwbM.p.th.f.12.63 > bkeCod.32.66r > 24 > 35 > sectio 738 > bsbClm6436.9 > sectio 14 > 36 > ad Corinthios I, 7 > bnf11130.72 > sectio > sectio 462 > bkeCod.32.157r > 32.129r > bbb264.102 > bsbClm1003.7 > sectio 139 > sectio 27 > 10 > bbb264.160 > sectio 3 > sectio 23 > sectio 360 > ubk4°Ms.theol.26.40 > sectio 632 > bkeCod.32.94v > 45
Ambrosius, De apologia David, § 44 <<<     >>> § 46

§ 45

1 quod si quis aliter accipere uult, potest ita suum formare intellectum.
2 mundat sermo diuinus, mundat nostra contessio, ille dum auditur, ista dum promitur; mundat bona cogitatio, mundat honesta operatio, bonae quoque usus conuersationis.
3 his mundatus unusquisque facilius haurit et tamquam in se rapit splendorem gratiae spiritalis.
4 denique non una infusione uelleris statim pretiosus fucus inradiat, sed primum suco ignobili uellus inficitur, deinde aliis atque aliis sucis naturalis eius species frequenter eluitur et diuerso saepius colore mutatur ac sic postea uelut plenioris lauacri adhibetur infectio, ut purpurae uerior atque perfectior fulgor inrutilet.
5 sicut igitur muricum plurimum in purpurae infectione ita in lauacro regenerationis miserationum est multitudo caelestium, ut iniquitas deleatur.
6 itaque qui in multum lauatur ab iniustitia mundatur et a delicto et peccandi quandam inolitam studiis ac moribus deponit habitudinem et obliuiscitur qualitatem.
7 et bene lauatur ab iniustitia uel iniquitate, quae maior est, emundatur a delicto, quod minus est.